monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 34
{XVII} Asplenon sunt qui hemionion vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nec florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in aceto decocto per dies XXX poto lienem absumi aiunt; et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit. -